Liber Leviticus*

Caput 8: Versus 13

Filios,etc.ORIG., ubi supra.Attende differentiam minorum sacerdotum ad majores etc., usque ad etiamsi primi nomen acceperit.Vestivitque,etc. Filiis Aaron similes tunicae et zonae vel baltei et cidares vel mitrae imponuntur, ipsum enim induunt, ipso cinguntur, ipsum portant in capite; lumbi enim praecinguntur veritate, quae est Christus, et induuntur lorica justitiae: Christus autem justitia est sicut et galea salutis, ipse enim est salutare Dei.
(* Traductions européennes)